conoZe.com » bibel » Sagrada Escritura » Biblia » Antiguo Testamento » Pentateuco

Génesis 9

Alianza de Dios con Noe

1Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: "Crescite et multiplicamini et implete terram. 2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. 3Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, 4excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. 5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.

6Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.

7Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei".

8Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: 9"Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. 11Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram".

12Dixitque Deus: "Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: 13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, 15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram". 17Dixitque Deus ad Noe: "Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram".

18Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. 19Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.

20Coepitque Noe agricola plantare vineam; 21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. 22Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.

24Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, 25ait:
maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis".

26Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.

27Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
Sitque Chanaan servus eius".

28Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.

1Y bendijo Dios a Noé y sus hijos, y díjoles: «Creced y multiplicaos y llenad la tierra. 2Y vuestro temor y terror será sobre todos los animales de la tierra, y sobre los volátiles del cielo; y todo lo que se mueve sobre la tierra y todos los peces de la mar bajo vuestras manos dados están. 3Y todo lo que se mueve y vive seráos comida: cual hortalizas verdes os he dado todo. 4Sólo que carne en su sangre no comeréis. 5Sólo que la sangre vuestra de vuestras almas exigiré: de mano de todas las fieras exigiréla; y de mano de hombre; de mano de cada cual exigiré la vida del hermano suyo;

6quien derramare sangre de hombre, por hombres será derramada su sangre; que a imagen de Dios ha sido hecho el hombre.

7Y vosotros creced y multiplicaos, y extendeos por la tierra y llenadla.

8Y dijo Dios a Noé, y a sus hijos con él, diciendo: 9«He aquí yo estatuyo mi pacto con vosotros y con vuestra simiente, después de vosotros, 10y con toda alma viviente con vosotros, en volátiles, y en ganado, y en todas las fieras. 11Y estableceré mi pacto con vosotros: que no perecerá toda carne ya, por las aguas del diluvio, y no habrá ya diluvio de aguas para perder la tierra».

12Y dijo Dios: «Esta la señal del pacto que yo doy entre mí y vosotros, para generaciones sempiternas: 13mi arco pondré en la nube, y será para señal del pacto entre mí y la tierra. 14Y será: nublando yo con nubes la tierra, aparecerá el arco mío en la nube, 15y recordaré el pacto mío con vos y toda alma viviente en toda carne. 16Y estará el arco mío en la nube y le veré, para recordar pacto sempiterno entre mí y toda alma viviente en toda carne que hay sobre la tierra». 17Y dijo Dios a Noé: «Esta es la señal del pacto que he pactado entre mí y toda carne que hay sobre la tierra».

18Y eran los hijos de Noé que salieron del arca: Sem, Cam y Jafet; (Cam era padre de Canaán). 19Estos tres son los hijos de Noé; de éstos poblóse toda la tierra.

20Y empezó Noé como hombre agrícola de la tierra, y plantó viña. 21Y bebió del vino, y embriagóse y desnudóse en su casa. 22Y vio Cam, el padre de Canaán, la desnudez de su padre, y saliendo, anunciólo a sus dos hermanos fuera. 23Y, cogiendo Sem y Jafet la vestidura, pusiéronla sobre sus hombros, y caminaron, mirando hacia atrás, y cubrieron la desnudez de su padre.

24Y despertó Noé del vino, y conoció cuanto le había hecho su hijo menor. 25Y dijo:
«Maldito Canaán:
siervo de siervos será a sus hermanos».

26«Bendito, Señor, el Dios de Sem,
y será Canaán siervo suyo.

27Dilate Dios a Jafet,
y habite en las casas de Sem,
y hágase Canaán siervo suyo».

28Y vivió Noé, después del diluvio, trescientos cincuenta años; 29y llegaron a ser todos los días de Noé novecientos cincuenta años; y murió.

Ahora en...

About Us (Quienes somos) | Contacta con nosotros | Site Map | RSS | Buscar | Privacidad | Blogs | Access Keys
última actualización del documento http://www.conoze.com/doc.php?doc=1665 el 2008-01-30 14:33:27